Erbrecht - Digesta 8,2,41 PR
Olympico habitationem et horreum, quod in ea domo erat, quoad viveret, legavit. Iuxta eandem domum hortus et cenaculum, quod Olympico legatum non est, fuerunt. Ad hortum autem et cenaculum semper per domum, cuius habitatio relicta erat, aditus fuit. Quaesitum est, an Olympicus aditum praestare deberet. Respondi servitutem quidem non esse, sed heredem transire per domum ad ea, quae commemorata sunt, posse, dum non noceat legatario.
Diebstahl - Digesta 39,5,25
Si rem tibi dederim, ut Titio meo nomine donares, et tu tuo nomine eam ei dederis, an factam eius putes? Respondit: Si rem tibi dederim, ut Titio meo nomine donares, accipientis facta non est et tu furti obligaris.
Wirtschaftsstrafrecht - Digesta 47,11,6
Annonam adtemptare et vexare vel maxime dardanarii solent; Quorum avaritiae obviam itum est tam mandatis quam constitutionibus. Mandatis denique ita cavetur:"Praeterea debebis custodire, ne dardanarii ullius mercis sint, ne aut ab his, qui soemptas merces supprimunt, aut a locupletioribus, qui fructus suos aequis pretiis vendere nollent, dum minus uberes proventus exspectant, annona oneretur. Poena autem in hos varie statuitur; nam plerumque, si negotiantes sunt, negotuantiores ad Opus publicum dari. Onerant annonam etiam staterae adulterinate, de quibus divus Traianus edictum proposuit, quo edicto poenam legis Corneliae in eos statuit, perinde ac si lege testamentaria, quod testamentum Falsum scripsisset, signasset, recitasset, damnatus esset. Sed et divu Hadrianus eum, qui falsas mjensuras habuit, in insulam relegavit.
Einschränkung der Scheidung - Codex Theodosianus 3,16,1
Imperator Constantinus Augustus ad Ablabium praefedtum praetorio Placet mulieri non licere propter suas pravas cubiditates marito repudium mittere exquisita causa velut ebrisoso aut aleatori aut mulierculario, nec vero maritis per quascumque occasiones uxores suas dimittere: Sed in repudio mittendo a femina haec sola crimina inquiri, si homicidam vel medicamentarium vel sepulcrorum dissolutorem maritum suum esse probaverit, ut ita demum laudata omnem suam dotem recipiat. Nam si praeter haec tria crimina repudium marito miserit, oportet eam usque ad acuculam capitis in domo mariti deponere et pro tam magna sui confidentia in insulam deportari. In masculis etiam,si repudium mittant, haec tria crimina inquiri conveniet, si moecham vel medicamentariam vel conciliatricem repudiare voluerint. Nam si ab his criminibus liberam eiecerit, omnem dotem restituere debet et aliam non ducere. Quod si fecerit, priori coniugi facultas dabitur domum eius invadere et omnem dotem posterioris uxoris ad semet transferre pro iniuria sibi illata.